A. d. XV. Kal. Feb. anno p. Chr. n. MDCCCCLXXXIX in monasterio qvodam Brovmoviensi in regione Czecha copia sindonis Tavrinensis inventa est. Illam antiqvissimam qvarvm scimvs in linteo factam copiam Ivlivs Caesar Bergiria archiepiscopvs Tavrinensis venerationis cavsa Matthaeo Ferdinando Bilenberg abbati postea archiepiscopo Pragensi miserat anno MDCLI. Littera episcopi erat cum sindone. Nescimvs qvando avt a qvanta mvltitvdine haec copia fverit visa ante nos.

Iter fecimvs tres.

Ex Avstria profecti nosmet ipsi inter primos illam copiam vidimvs eamqve qvam optime scrvtinantes Pictvrasqve Photoelectronicas diversas primi fecimvs.

Vide ante Copiam a dextra: Primvm Archivarivm Prof. Dr. Rvdolphvm Mavrer, inventorem Premysl sochor, Parochvm p. Norbertvm Zeman, Prof. Dr. Leonem Bazant-Hegemark.

Textfeld: De Copia Broumoviensi

Ante

Copiam

Monasterivm

Brovmoviense

ArchiEpiscopvs

Bilenberg

Hic inventa est Copia

Homines monasterii illivs mvros restavrantes in maeniano ecclesiae copiam sindonis Tavrinensis in alta positione XII metrvm positam invenervnt. Inclvsa erat in tabvla marginata, ostiolo vitreo clavsa; tabvla cvm sindone infra pavimentvm posita erat. Longitvdinis copiae 4.71 m et latitvdinis 1.2 m mensvras scripsimvs, eam eadem paene magnitvdine qva veram Sindonem Tavrinensem esse cognovimvs. In linteamine  copiam incertae imaginis sindonis Tavrinensis pingere svnt conati. Hanc copiam optimam omnivm qvas vmqvam videbamvs esse pvtamvs, manv qvidem pictam.

 

Ideo hoc linteamen copiam verae imaginis Tavrinensis esse volvere.

Vt avtem cognoscamvs, qvibvs differat ab imagine Tavrinensi:

Si nostram copiam in imaginem photonegativam vertimvs, nvmqvam fit tribvs mensvris praedita neve effectvm eminentem praebet, et

Si modo photographico nec non et electronico colores disivngimvs eosqve inter se mvtamvs, certa colorvm ratione colores artificiales ipsi distincte cvm vestigiis penicilli videntvr.

 

Sindon Tavrinensis avtem in imaginem photonegativam versa et tribvs mensvris consistit nec vllo loco vestigia penicilli praebet.

Neqve qvisqvam aetate medievali talem sindonem pingendo potvit fingere neqve anno p. Chr. n. MDCLI. neqve potest facere nostra aetate omnibvs machinis modernis adhibitis.

 

Qvi eis de cavsis Sindonem Tavrinensem aetate medievali factam ideoqve esse falsam dicit, evm censemvs errare.

Vestigia penicilli

Facies Copiae

Copia a Sindone facta a. p. Chr. n. MDCLI.